

Canticum Canticorum*
Caput 6: Versus 8
Una est columba mea, perfecta mea.Quamvis multae et diversae personae, tamen fides una est in eis, unum baptista, unus Deus, unum opus; non alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia: sed in una pace, uno timore constituta. Mater nostra regeneratrix gratia est, quae elegit simplices, et electos custodit et sublevat. Vel mater superna Jerusalem,quia omne donum optimum desursum descendit[Jac. 1.], quae superna Jerusalem hoc solum de humana conversatione approbat, quod in unitate suae fidei et dilectionis Deo servire desiderat.Viderunt.Magna laus catholicae unitatis, quam et gratia mater, quae genuit, in perpetuum eligit; et filiae, quas ipsa per Spiritum genuit et nutrit, mox viderunt, id est castitatem vitae ejus didicerunt.Praedicaverunt.Sive illi, qui vere sunt participes regni; sive etiam illi, qui nomine tenus adhaerent, et si spes eorum sit in terrenis, laude dignam fatentur.